Jeremiæ 2:27
dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. + 2.27 Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 29:6Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum. + 29.6 Peccaverunt patres nostri, etc. HIERON., quæst. in Paral., tom. 3. Hoc plene scribitur, etc., usque ad et adorabant ad ortum solis.
Psalms 115:4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 1
Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isaiah 46:6Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Jeremiah 10:8Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. + 10.8 Involutum. ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum cœli sibi colorem ostendunt, et cœlestia promittunt.
Jeremiah 22:23Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?