Jeremiæ 33:3
Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. + 33.3 Clama ad me, et ego exaudiam eum. Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quæ adhuc occulta latebat. Nunc autem dicitur: Clama ad me, et exaudiam te. Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent pœnam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Call unto me, and I will answer thee, and shew thee great and mighty things, which thou knowest not.
In Context
2[Hæc dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus: Dominus nomen ejus:
Cross References
Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Psalms 91:15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: + 91.15 Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra. 1
Isaiah 45:3et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël, + 45.3 Thesauros absconditos. Cunctarum urbium, ut abjectis idolis, beneficiis invitatus, unum Deum sentires, qui ante prædixit nomen tuum antequam esses.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Jeremiah 29:12Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.