The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 36 › Jeremiæ 36:2

Jeremiæ 36:2

Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take thee a roll of a book, and write therein all the words that I have spoken unto thee against Israel, and against Judah, and against all the nations, from the day I spake unto thee, from the days of Josiah, even into this day.

In Context

1Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:

3si forte, audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. + 36.3 Si forte audiente domo Juda, etc. Immensa clementia, etc., usque ad ut per misericordiam Dei veniam consequantur.

Read all of Jeremiæ 36

Cross References

Deuteronomy 31:24Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, + 31.24 Postquam ergo scripsit Moyses. Deuteronomium commendatur Levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesiæ, quæ est arca Domini, ubi cœlestes thesauri reconduntur. Ibi duæ tabulæ testamenti, libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna quæ continet manna, id est caro Christi, in qua cibus vitæ æternæ; ibi virga Aaron, quæ fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi, quod manet in æternum, vel, in perpetuum, ut sit ibi contra te in testimonium. Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumaciæ et inobedientiæ: unde: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi forsitan: de me enim ille scripsit Joan. 5.; et alibi: Sermo quem ego locutus sum, ipse judicabit Joan 12..

Ezra 6:2Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius:

Psalms 40:7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. + 40.7 Et si ingrediebatur. CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos. 1

Isaiah 30:8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. + 30.8 Nunc ergo. ID. Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebræos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt.

Jeremiah 1:5[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.

Jeremiah 2:4Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël. + 2.4 Isræl. ID. Utrumque nomen ponitur, Jacob et Isræl, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Isræl.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 36:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 36:1Jeremiæ 36Jeremiæ 36:3 →