Jeremiæ 38:9
Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:
Cross References
Esther 7:4Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
Proverbs 24:11[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. + 24.11 Erue eos. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.
Jeremiah 19:9Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.]
Jeremiah 39:17Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas: + 39.17 Et liberabo te. Qui sperant in Domino non confundentur Sap. 19.. Confundentur omnes iniqua agentes Psal. 24.. Ecce principes qui animam Jeremiæ quærebant, captivantur. Eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic quoque liberatis sanctis prædicatoribus, persecutores æterna ultione punientur.