Proverbs 24:11
[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. + 24.11 Erue eos. Erue eos qui ab hæreticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If thou forbear to deliver them that are drawn unto death, and those that are ready to be slain;
In Context
Cross References
Job 29:17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. + 29.17 Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.
Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.
Luke 23:23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
Acts 18:17Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
Acts 23:10Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. + 23.10 Ne discerperetur Paulus ab ipsis. ID. Sadducæis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus.
1 John 3:16In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. + 3.16 In hoc cognoscimus, etc. Præpositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicæ. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis Joan. 21.. In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur. Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis Ibid. 15..