Jeremiah 4:21
Usquequo videbo fugientem; audiam vocem buccinæ? + 4.21 Usquequo videbo. Vox prophetæ, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinæ et strepitus præliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
How long shall I see the standard, and hear the sound of the trumpet?
In Context
Cross References
2 Chronicles 35:25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
2 Chronicles 36:6Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur: