Jeremiæ 40:8
venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 12:5Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
2 Samuel 10:8Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
2 Samuel 23:34Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
2 Kings 25:25Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha.
1 Chronicles 2:54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai: + 2.54 Bethlehem; civitas David, in tribu Judæ, in qua Dominus natus est in septimo ab Elia milliario contra meridionalem plagam, juxta viam quæ ducit Hebron, ubi sepulcrum Jesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, in quodam vaticinio pastores Dominicæ nativitatis conscios ante significans. Qui dividebat dimidium requietionum HIERON., ubi supra, id est sortes Madian juxta sepulcra patriarcharum quæ sunt in Cariatharbe accepit, et hujus filii fuerunt Jethrei, etc. Seraitæ et Esthaolitæ nomina locorum sortiti sunt, qui sunt Sarrai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietatio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Isræl cœperunt terram promissionis possidere, ab eo scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaad ultra Jordanem, Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse, usquequo cæteræ tribus sortes suas acceperunt. In hujus temporis medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est, ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum. Judæos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur et legem litteræ primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in æterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post præsentis vitæ laborem animæ quietem habet. Tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis
Ezra 2:2Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël: + 2.2 Numerus, etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.