Jeremiæ 41:7
Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 15:28Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
2 Kings 11:1Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. + 11.1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.
Isaiah 59:7Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
Ezekiel 33:24Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem.