Isaiah 59:7
Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. + 1.16 Ad malum currunt. Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad pœnam pro facinore tolerandam propinquant.
Proverbs 15:26Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. + 15.26 Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna præmia reddet.
Isaiah 59:3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. + 59.3 Manus ejus. HIER. Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
Isaiah 65:2Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. + 65.2 Expandi manus meas. ID. In cruce orans pro eis, etc., usque ad ipsi tamen semper exstiterunt increduli.
Lamentations 4:13Mem Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
Ezekiel 22:6Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.