The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 49 › Jeremiah 49:2

Jeremiah 49:2

Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. + 49.2 Filiæ Rabbath. Metropolis Moabitarum, quæ nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebræo et Græco, quod, id est, Martis civitas vocetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore, behold, the days come, saith the LORD, that I will cause an alarm of war to be heard in Rabbah of the Ammonites; and it shall be a desolate heap, and her daughters shall be burned with fire: then shall Israel be heir unto them that were his heirs, saith the LORD.

In Context

1Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? + 49.1 Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.

3Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiæ Rabbath: accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Read all of Jeremiah 49

Cross References

Deuteronomy 3:11Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.

2 Samuel 11:1Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem. + 11.1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo, etc. RAB., ex Hieron. Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt.

Psalms 48:11Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, + 48.11 Non videbit. Ibid. Id est non intelligit, etc., usque ad cum sapiens transit vitam. Vel, insipiens. Ibid. Qui non attendit. Stultus. Qui, si attendit, non cavet. Divitias CASS. Propter quas fecerunt mala. Suas: quæ non secundum Deum. 1

Isaiah 11:14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. + 11.14 Præceptum manus, etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.

Isaiah 14:2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]

Jeremiah 49:1Ad filios Ammon. [Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israël, aut hæres non est ei? cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit? + 49.1 Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Isræl invadere, unde et eis ultio digna prænuntiatur, et Isræl possessores suos prædicitur possessurus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 49:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 49:1Jeremiah 49Jeremiah 49:3 →