Jeremiæ 49:34
Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium + 14.1 Amraphel. Interpretatur dixit ut caderet, et est rex Sennaar, quæ excussio dentium vel fetor eorum interpretatur. Hic significat hæreticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt. Arioch. Ebrius vel ebrietas interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et sæculi illecebris volvuntur. Chodorlahomor. Decorus manipulus interpretatur, qui est rex Elam, id est, hujus sæculi: hypocrisim significat, quæ licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit. Thadal. Sciens jugum vel explorator, qui est rex gentium; avaritiam significat, quæ sagax et versuta multos sibi subjugat. Amraphel, etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia, quatuor virtutibus principalibus contraria; quæ quinque sensus per quinque reges significatos subjugare nituntur, per concupiscentiam carnis, per concupiscentiam oculorum, per ambitionem sæculi.
Ezra 4:9Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
Isaiah 21:2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. + 21.2 Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam. LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.
Ezekiel 32:24Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui: omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
Acts 2:9Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, + 2.9 Cappadociam, etc. Istæ quinque provinciæ quæ post Judæam ponuntur, Græce quidem loquuntur: sed ex patria consuetudine est in sono diversitas. Unde mira fuit in apostolis gratia, quæ non solum diversitatem eos docuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum juxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit.