Esdræ 4:9
Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinæi, et Apharsathachæi, Terphalæi, Apharsæi, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, Dievi, et Ælamitæ,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
2 Kings 17:31Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
Ezra 5:6Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachæi, qui erant trans flumen, ad Darium regem. + 5.6 Exemplar epistolæ. ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.
Esther 1:2quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit. + 1.2 Susan civitas, etc. Susan metropolis est in Perside, quam aiunt historici Memnonis fratrem constituisse, et a Susi fluvio nomen accepisse. Ibi est regia domus Cyri lapide candido et vario, columnis aureis, et laquearibus gemmisque distincta: cœli continens simulacrum stellis micantibus insignitum, et incredibilia multa. Ibi Assuerus convivium maximum divitiis, et copiosum deliciis celebravit. Virtus namque sacri eloquii, sic aliquando transacta narrat, ut ventura exprimat: sic factorem approbat, ut ei in ministerio contradicat: sic gesta damnat, ut hæc mystice gerenda suadeat.
Isaiah 21:2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci. + 21.2 Qui incredulus. Generalis sententia, quasi culpa singulorum est quod in tempestate opprimuntur. Ascende Ælam. LXX: Ælamitæ et legati Persarum. Ælamitæ, despicientes. Ascende, quasi diceret: O Persæ et Medi, nolite timere, equos ascendite, Babylonem obsidete. Ascende. Dei fortitudine confisus, audacter, contra adversarios loquitur. Omnem gemitum. Quo te et alias gentes gemere faciebat; vel, ut nullus jam gemat pressus potentia Babylonis; vel, tantis malis sit afflicta, ut contra te gemere non audeat.
Jeremiah 49:34Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: