Jeremiæ 49:35
[Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum: + 49.35 Ecce ego confringam, etc. RAB. Elam regio Persidis, unde Elamitæ. Prædicit enim propheta, etc., usque ad Elamitæ quoque despicientes vel tentantes interpretantur, et significant persecutores Ecclesiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thus saith the LORD of hosts; Behold, I will break the bow of Elam, the chief of their might.
In Context
Cross References
Psalms 46:10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.] + 46.10 Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.
Isaiah 22:6Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. + 22.6 Elam. Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: Elam sumpsit pharetram. Elam, ascensus eorum, id est superbia hæreticorum, sumpsit pharetram, ut sagittet in obscuro rectos corde. Parietem. Ecclesiæ firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit.
Jeremiah 50:29Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.