Jeremiah 49:39
In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Et ponam solium meum in Ælam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
Cross References
Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
Jeremiah 49:6Et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.] + 49.6 Et post hæc. Quia post conversionem hæreticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiæ, unde exierant. Et captivos. Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt hæreticos accipere, secundum illud, Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant Joan. 2..
Ezekiel 29:14Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ, et erunt ibi in regnum humile.
Ezekiel 39:25[Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
Daniel 10:14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Amos 9:14Et convertam captivitatem populi mei Israël; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.