Amos 9:14
Et convertam captivitatem populi mei Israël; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 61:4Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
Isaiah 65:21Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. + 65.21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.
Jeremiah 29:14Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quæ expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. + 29.14 Et reverti. Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos ædificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.
Jeremiah 30:18Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: + 30.18 Ecce ego convertam. ID. Quoniam typus præcessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur.
Jeremiah 31:28Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem, ait Dominus.
Jeremiah 33:7Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et ædificabo eos sicut a principio.