The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 49 › Jeremiæ 49:7

Jeremiæ 49:7

Ad Idumæam. [Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum. + 49.7 Ad Idumæam. RAB. Tropologice Idumæa terrena et carnea delectatio, quæ consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quæ sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumæa transibit in Judæam, et caro serviet rationi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Concerning Edom, thus saith the LORD of hosts; Is wisdom no more in Teman? is counsel perished from the prudent? is their wisdom vanished?

In Context

6Et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.] + 49.6 Et post hæc. Quia post conversionem hæreticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiæ, unde exierant. Et captivos. Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt hæreticos accipere, secundum illud, Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant Joan. 2..

8Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.

Read all of Jeremiæ 49

Cross References

Genesis 25:30ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

Genesis 36:8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.

Genesis 36:15Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,

Numbers 20:14Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,

Deuteronomy 23:7Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. + 23.7 Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.

Job 2:11Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. + 2.11 Igitur. Ibid. Amici hæreticos significant, etc., usque ad hypocritæ nolentes esse, sed videri docti. Audientes. Non dicit audientes, ideo quod vitia hæc audiant, sed diabolus qui per ista tentat hæc intelligit. Tres amici. Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldæorum significat, id est, impugnationem quæ fit in opere, lingua, et cogitatione, hæc enim omnia impugnat. Condixerant, etc. Ibid. Quia in falsitate concordant, et dum sua docent, quasi consolantur. Vere autem consolantur in afflictione præsenti, qui de æternis erudiunt. Hæretici amici nominantur, quia non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate nominandi sunt: ut, Amice, ad quid venisti Matth. 26.? Condixerant. Quia quædam vitia contra nos inter se conjunguntur, ut superbia et ira, remissio et timor: quæ etsi diversa sint, tamen ad eumdem finem tendunt, id est, ad subversionem spiritualis Job.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 49:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 49:6Jeremiæ 49Jeremiæ 49:8 →