Jeremiah 49:8
Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:2et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
Isaiah 2:21Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Jeremiah 6:1[Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. + 6.1 Confortamini, etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus.
Jeremiah 46:21Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. + 46.21 Mercenarii. RAB. Principes Ægyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., usque ad Mercenarius autem, et qui non est pastor, cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit Joan. 10..
Jeremiah 48:28Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Jeremiah 49:30Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.