Deuteronomii 23:7
Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. + 23.7 Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum.
8Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
Cross References
Genesis 25:24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. + 25.24 Jam tempus, etc. HIER. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebræo habetur seyr ; unde Esau, sicut alibi legimus, seyr, id est pilosus dictus est. Protinus alter, etc. ISID. Hoc figuraliter factum etiam Judæis non credentibus notum est: qualiter populus Ecclesiæ populum Synagogæ superavit, et plebs Judæorum, tempore major, servivit minori populo Christianorum. BED. in hoc cap., tom. 2 In singulis quoque hoc dici potest. Duæ gentes et duo populi intra nos, sunt, scilicet vitiorum et virtutum; iste minor, ille major: plures enim sunt mali quam boni, et vitia plura virtutibus. Sed tamen populus populum superat, et major serviet minori, caro scilicet spiritui, et vitia virtutibus. Præcedit Esau, rufus, et totus ut pellis hispidus: deinde exit Jacob tenens plantam fratris; prior enim populus, prophetarum et Christi sanguine pollutus, peccati et nequitiæ squalore circumdatus: cujus minor plantam tenuit, quia majorem populum minor superavit.
Genesis 45:17Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
Genesis 47:6Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Genesis 47:27Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
Exodus 23:9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
Numbers 20:14Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,