The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 49 › Jeremiæ 49:9

Jeremiæ 49:9

Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi. + 49.9 Si fures. Hæretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, ingredientes vineam Domini, quam de Ægypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet hæreses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quæ tegebantur. HIER. Contra Judæos factus est sermo, qui Christianis invident, etc., usque ad ut mortificantes membra nostra (fornicationem, scilicet immunditiam, et hujusmodi) æternam in Christo victoriam consequamur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If grapegatherers come to thee, would they not leave some gleaning grapes? if thieves by night, they will destroy till they have enough.

In Context

8Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.

10Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.

Read all of Jeremiæ 49

Cross References

Isaiah 17:6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. + 17.6 Sicut excussio. ID. Percusso populo Judæorum, oliva quæ sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Duarum aut trium. Pauli et Barnabæ. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. Sive quatuor. HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judæ proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam prædicatores utriusque Testamenti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 49:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 49:8Jeremiæ 49Jeremiæ 49:10 →