The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 5 › Jeremiæ 5:4

Jeremiæ 5:4

Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. + 5.4 Forsitan pauperes sunt. HIER. Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur Matth. 21.. Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiæ et verborum suspensione liberum hominis monstretur arbitrium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore I said, Surely these are poor; they are foolish: for they know not the way of the LORD, nor the judgment of their God.

In Context

3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. + 5.3 Domine, oculi tui. ID. Damnantur opera Judæorum (in quibus juxta legis cæremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. GREG. Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et æternis consummatur suppliciis. Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.

5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. + 5.5 Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quæ non conveniunt. Vincula. HIER. Præceptorum Dei, non Pharisæorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum Psal. 1..

Read all of Jeremiæ 5

Cross References

Isaiah 28:9Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. + 28.9 Ablactatos a lacte, avulsos. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: Lac dedi vobis potum, non escam I Cor. 3..

Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. + 4.22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.

Jeremiah 8:7Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. + 8.7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.

Matthew 11:5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 5:3Jeremiæ 5Jeremiæ 5:5 →