Matthew 11:5
Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
Cross References
2 Kings 5:7Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.
Psalms 146:8Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; + 146.8 Qui operit cœlum. CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. Servituti hominum. Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis sæculi fenum et herbam, id est temporalia. 1
Isaiah 35:4Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
Isaiah 43:8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. + 43.8 Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.
Isaiah 66:2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.