Jeremiah 52:13
et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
Psalms 74:7Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: + 74.7 Quia neque ab oriente. CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. Oriens, quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est. 1
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. + 64.10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.
Jeremiah 7:14faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: + 7.14 Sicut feci Silo. Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus.
Jeremiah 32:29Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me. + 32.29 Et venient Chaldæi. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt.
Jeremiah 37:8Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt.