Jeremiæ 6:2
Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion. + 6.2 Speciosæ. Describitur pulchritudo Jerusalem, quæ est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosæ mulieri comparatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have likened the daughter of Zion to a comely and delicate woman.
In Context
Cross References
Isaiah 1:8Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. + 1.8 Filia Sion, etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur.
Jeremiah 4:31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !] + 4.31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
Lamentations 2:13Mem Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?