Jeremiæ 9:16
Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. + 9.16 Gladium. HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
Nehemiah 1:8Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:
Ecclesiastes 12:5excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. + 12.5 Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.
Jeremiah 13:24Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.