The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 9 › Jeremiæ 9:7

Jeremiæ 9:7

Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? + 9.7 Et probabo eos. HIER. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinæ materiæ est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore thus saith the LORD of hosts, Behold, I will melt them, and try them; for how shall I do for the daughter of my people?

In Context

6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

8Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

Read all of Jeremiæ 9

Cross References

2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.

Psalms 62:5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1

Isaiah 1:25Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. + 1.25 Stannum tuum. ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisæorum, quæ est similis veræ, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam.

Isaiah 59:3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. + 59.3 Manus ejus. HIER. Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.

Jeremiah 6:27Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. + 6.27 Et probabis. ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdæ obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. Omnes isti. GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiæ unitate discordat, proximum non amat.4 Caput 7

Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. + 31.20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 9:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 9:6Jeremiæ 9Jeremiæ 9:8 →