The Bible Software
bible.softwareJobJob 1 › Job 1:13

Job 1:13

Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there was a day when his sons and his daughters were eating and drinking wine in their eldest brother’s house:

In Context

12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. + 1.12 Dixit ergo Dominus. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet, etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc., id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie. Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis.

14nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: + 1.14 Boves arabant, etc. Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinæ simpliciter viventes; hæ juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabæi captivantes, id est dæmones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiæ, gladio, id est desperatione æternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam Isa. 5.; quia dum fiunt mala quæ prædixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera prædixisse cognoscitur.

Read all of Job 1

Cross References

Job 1:4Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. + 1.4 Et faciebant convivium, etc. Ibid. Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet. Per domos, unusquisque, etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiæ, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Græcos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide. Tres sorores, id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his lætitia fit menti, adest etiam quædam securitas, inde torpor. Ergo subdit: Cumque in orbem transissent dies. Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quæ mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat.

Ecclesiastes 9:12Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. + 9.12 Sicut pisces capientur. Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.

Luke 17:27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. + 17.27 Edebant, etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturæ posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem. Allegorice: Nœ arcam ædificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii præsentia sua illustrat. Sed dum arca ædificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, æterna damnatione plectuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 1:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 1:12Job 1Job 1:14 →