The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:27

Luke 17:27

edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. + 17.27 Edebant, etc. Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturæ posita sint subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim his se totos dando, Dei judicia contemnebant, igne vel aqua perierunt. Usque in diem. Allegorice: Nœ arcam ædificat, cum Dominus fideres in Ecclesia congregat. Quam et consummatam ingreditur cum hanc in die judicii præsentia sua illustrat. Sed dum arca ædificatur, iniqui luxuriantur, et dum intratur, æterna damnatione plectuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They did eat, they drank, they married wives, they were given in marriage, until the day that Noe entered into the ark, and the flood came, and destroyed them all.

In Context

26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: + 17.26 Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.

28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: + 17.28 Similiter, etc. Prætermisso maximo Sodomitarum scelere, sola ea commemorat quæ vel levia, vel nulla esse putarentur, ut intelligas quali pœna feriantur illicita, si licita et ea sine quibus vita non ducitur, immoderatius acta, igne et sulphure punientur. Loth. Allegorice: Loth, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos ut advena moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Loth, Sodoma perit, quia in consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis Matth. 13..

Read all of Luke 17

Cross References

Deuteronomy 6:10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

1 Samuel 25:36Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.

Isaiah 21:4Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

Luke 12:19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. + 12.19 Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.

1 Thessalonians 5:1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. + 5.1 De temporibus. Id est an æstate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:26Luke 17Luke 17:28 →