The Bible Software
bible.softwareJobJob 1 › Job 1:14

Job 1:14

nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: + 1.14 Boves arabant, etc. Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinæ simpliciter viventes; hæ juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabæi captivantes, id est dæmones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiæ, gladio, id est desperatione æternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam Isa. 5.; quia dum fiunt mala quæ prædixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera prædixisse cognoscitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there came a messenger unto Job, and said, The oxen were plowing, and the asses feeding beside them:

In Context

13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.15 Et pueros. Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur.

Read all of Job 1

Cross References

1 Samuel 4:17Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.

Job 39:10Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 1:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 1:13Job 1Job 1:15 →