Job 1:19
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.19 Repente ventus. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
2 Samuel 18:33Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
Jeremiah 4:11[In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. + 4.11 Ventus urens. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
Luke 13:1Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. + 13.1 Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.
Ephesians 2:2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, + 2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?