The Bible Software
bible.softwareJobJob 1 › Job 1:18

Job 1:18

Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.18 Filiis tuis, etc. GREG., Filii et filiæ ut dictum est sunt apostoli et plebes subditæ, qui in Judæa Scriptura vescebantur. Ventus, id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judæorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisæos, commovit. Domus, id est, Judæa in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa Jer. 11., Et de apostolis: Proximi mei a longe steterunt Psal. 37.. Et: Percutiam pastorem, et dispergentur oves Matth. 26., etc. In domo fratris, id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quærit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis præsunt, servire lætitiæ conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus prævidet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

While he was yet speaking, there came also another, and said, Thy sons and thy daughters were eating and drinking wine in their eldest brother’s house:

In Context

17Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. + 1.17 Chaldæi fecerunt, etc. Chaldæi interpretantur feroces, etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc. Camelos, etc. Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat. Ut nuntiarem tibi, etc. Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent hæredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.

19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.19 Repente ventus. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit.

Read all of Job 1

Cross References

2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.

Job 1:13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

Job 8:4Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: + 8.4 Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo: quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem pœnitentiæ præterita diluat, si mundus in cogitatione, rectus in opere.

Job 19:9Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. + 19.9 Spoliavit me gloria mea. Plane hæc Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus.

Job 27:14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: + 27.14 Si multiplicati fuerint. Ibid. Qui hæreticorum generantur prædicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Et nepotes. Nepotes hæreticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:

Ecclesiastes 9:2Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 1:17Job 1Job 1:19 →