The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:1

Luke 13:1

Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. + 13.1 Aderant autem. Dum magister veritatis præsentes instrueret qualiter se præparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non præparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilæis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se præparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Nuntiantes. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in æternum, qui tam scelerata morte ab impio præside inter sua sacrificia occisi sunt. De Galilæis. Galilæi impias scelerata morte scelerum suorum pœnas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There were present at that season some that told him of the Galilaeans, whose blood Pilate had mingled with their sacrifices.

In Context

2Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?

Read all of Luke 13

Cross References

Lamentations 2:20Res Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?

Matthew 27:2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.

1 Peter 4:17quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? + 4.17 Quoniam tempus, etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Luke 13Luke 13:2 →