Job 10:9
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. + 10.9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.
Job 7:7Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. + 7.7 Memento. Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanæ brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Quia ventus est. Vita æterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Et non revertitur. Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio pœnæ, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,
Job 17:14Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. + 17.14 Putredini dixi. Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.
Job 34:15Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
Psalms 25:6Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: + 25.6 Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei. 1