Job 17:14
Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus. + 17.14 Putredini dixi. Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have said to corruption, Thou art my father: to the worm, Thou art my mother, and my sister.
In Context
Cross References
Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:
Job 21:32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. + 21.32 Ipse ad sepulcra. Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur. Et in congerie. Quia in congregatione peccantium astutiæ suæ insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur.
Job 30:30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate. + 30.30 Cutis mea denigrata est. Cutis nomine Ecclesiæ infirmi, etc., usque ad qui in ea sunt, zelo fidei cruciantur.
Psalms 49:9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: + 49.9 Non accipiam, etc. CASS. Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos, quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meæ: ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meæ sunt, etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: Feræ silvarum, jumenta, boves, etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus. 1
Acts 2:27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 2.27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.
1 Corinthians 15:42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. + 15.42 Seminatur. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.