The Bible Software
bible.softwareJobJob 10 › Job 10:8

Job 10:8

Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? + 10.8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thine hands have made me and fashioned me together round about; yet thou dost destroy me.

In Context

7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? + 10.7 Cum sit nemo Ibid. Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.

9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. + 10.9 Memento, quæso, etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit: Et in pulverem, etc. Quasi: vide materiam et pœnam, et culpæ parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:

Read all of Job 10

Cross References

Genesis 6:6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, + 6.6 Pœnituit eum quia, etc. GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus sæculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanæ ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod pœnitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.

Job 10:3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? + 10.3 Nunquid bonum. Interrogatio hæc negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat. Opus manuum. Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti. Impiorum, id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quærunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari.

Jeremiah 18:3Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 10:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 10:7Job 10Job 10:9 →