The Bible Software
bible.software › Job › Job 11 › Job 11:5

Job 11:5

Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, + 11.5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur. Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia, id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But oh that God would speak, and open his lips against thee;

In Context

4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. + 11.4 Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.

6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! + 11.6 Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:

Read all of Job 11

Cross References

Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

Job 38:1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

Job 40:8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:4Job 11Job 11:6 →