The Bible Software
bible.softwareJobJob 11 › Job 11:6

Job 11:6

ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! + 11.6 Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that he would shew thee the secrets of wisdom, that they are double to that which is! Know therefore that God exacteth of thee less than thine iniquity deserveth.

In Context

5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, + 11.5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur. Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia, id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:

7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? + 11.7 Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.

Read all of Job 11

Cross References

Deuteronomy 29:29Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Job 9:4Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

Job 15:8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?

Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.

Psalms 106:43Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?] + 106.43 Quis sapiens et custodiet hæc? ID. Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: Quis est sapiens? Misericordias. Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:5Job 11Job 11:7 →