The Bible Software
bible.softwareJobJob 11 › Job 11:4

Job 11:4

Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. + 11.4 Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou hast said, My doctrine is pure, and I am clean in thine eyes.

In Context

3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? + 11.3 Tibi soli tacebunt homines, etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:

5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, + 11.5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur. Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia, id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:

Read all of Job 11

Cross References

Job 6:29Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. + 6.29 Respondete, obsecro absque contentione. Quia hæretici inquisitionibus non intendunt veritatem assequi, sed victores videri. Et loquentes, etc. Quia qui loquitur, judicio auditoris subditur. Inter cor et linguam ejus æquus arbiter sit, ut nihil præcipitanter de corde per linguam prodeat, sed prius examinet quam dicat. Et quia qui prius de suis, recte judicant de dictis alienis, addit:

Job 7:20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? + 7.20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:

Job 10:7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? + 10.7 Cum sit nemo Ibid. Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus.

Job 34:5Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

1 Peter 3:15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. + 3.15 Dominum autem. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriæ, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi. Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quæ in vobis est. Qui ergo ecclesiastico præest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:3Job 11Job 11:5 →