The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:4

Job 9:4

Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? + 9.4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He is wise in heart, and mighty in strength: who hath hardened himself against him, and hath prospered?

In Context

3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. + 9.3 Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.

5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. + 9.5 Qui transtulit montes, etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiæ, quæ pœna maneat elatos in interitu Isræl ostendit. Transtulit montes, sanctos prædicatores a Judæis ad gentes, quod nescierunt Judæi, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras.

Read all of Job 9

Cross References

Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

Exodus 14:17Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

2 Chronicles 13:12Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.

Job 6:10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. + 6.10 Et hæc mihi sit consolatio ut affligens.] Ibid. Quasi quibusdam hic parcit, ut æternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod hæc non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his. Nec contradicam sermonibus. Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat.

Job 11:6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! + 11.6 Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:

Job 15:13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:3Job 9Job 9:5 →