Job 11:8
Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? + 11.8 Excelsior. Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Profundior inferno. Quia transcendendo subvehit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It is as high as heaven; what canst thou do? deeper than hell; what canst thou know?
In Context
Cross References
Job 22:12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? + 22.12 An non cogitas quod Deus. Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant.
Job 35:5Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit.
Psalms 139:6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. + 139.6 Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores. 1
Proverbs 25:2[Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. + 25.2 Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.
Isaiah 55:9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Ephesians 3:18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: + 3.18 Cum omnibus sanctis. Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo. Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas. Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.