Job 12:14
Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. + 12.14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, ædificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a prædicatore monetur. Si incluserit hominem. Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 17:46hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
1 Samuel 26:8Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
Job 11:10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? + 11.10 Si subverterit. Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
Job 19:10Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. + 19.10 Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori, etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit.
Ecclesiastes 7:13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
Isaiah 22:22Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. + 22.22 Clavem. Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriæ, id est crucem possumus intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero. Domus David. Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis. Et aperiet. Unde: Qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in cæremoniis clausit, nemo aperiet.