Job 12:15
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram. + 12.15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. Quia, si scientia prædicatorum subtrahitur, etc., usque ad septiformem gratiam retulit Si emiserit eas, subvertent. Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, etc., usque ad statim terra subvertitur: quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suæ obstinatione permutatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.
1 Kings 8:35Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
1 Kings 17:7Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
Psalms 104:7Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. + 104.7 In universa terra. ID. Non putes filios Abrahæ in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Isræl, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti. 1
Amos 5:8facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus: