The Bible Software
bible.softwareJobJob 19 › Job 19:10

Job 19:10

Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. + 19.10 Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori, etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He hath destroyed me on every side, and I am gone: and mine hope hath he removed like a tree.

In Context

9Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. + 19.9 Spoliavit me gloria mea. Plane hæc Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus.

11Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. + 19.11 Iratus est contra me. Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30.. Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:

Read all of Job 19

Cross References

Job 1:13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, + 1.13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

Job 6:11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? + 6.11 Quæ est enim fortitudo mea? Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Quæ est enim fortitudo, aut quis finis? Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit:

Job 8:13Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. + 8.13 Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.

Job 14:19lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. + 14.19 Lapides, id est fortitudinem, aquæ assidua blandimenta. Terra, quæ sanctificat.

Job 17:15Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? + 17.15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea. Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat? Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:9Job 19Job 19:11 →