Job 12:17
Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. + 12.17 Adducit consiliarios in stultum finem. Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices. Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He leadeth counsellors away spoiled, and maketh the judges fools.
In Context
Cross References
2 Samuel 15:31Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
Job 9:24Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? + 9.24 Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.
Isaiah 29:14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. + 29.14 Peribit enim. ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret.