Job 12:20
commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. + 12.20 Commutans labium veracium. Quia sæpe hi, qui cœlestia prædicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judæis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se præsentem hunc negaverunt. Et doctrinam. Ibid. Doctrina senum ablata est, quia Judæi nequaquam ea credendo secuti sunt, quæ patres suos prædixisse meminerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He removeth away the speech of the trusty, and taketh away the understanding of the aged.
In Context
Cross References
Job 12:24Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: + 12.24 Qui immutat cor principum. Ibid. Cor principum terræ immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium.
Job 32:9Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
Proverbs 10:21Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]
Proverbs 12:22Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.