Job 32:9
Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Great men are not always wise: neither do the aged understand judgment.
In Context
8Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
10Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Cross References
Job 4:21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]
Ecclesiastes 4:13Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. + 4.13 Melior est puer. ID., usque ad finem cap.
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.
1 Corinthians 1:26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: + 1.26 Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.
James 2:6vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? + 2.6 Nonne divites. Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo præferunt, et ipsi alieni a fide, eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad judicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus.