Job 12:21
Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. + 12.21 Effundit despectionem super principes. Judæi in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicæ mysterium negavit Judæa, gentilitas credidit. Sic:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He poureth contempt upon princes, and weakeneth the strength of the mighty.
In Context
Cross References
Exodus 8:2sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, + 8.2 Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, etc.
1 Kings 21:23Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
2 Kings 9:34Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est.
Job 30:11Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. + 30.11 Pharetram enim suam aperuit. Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur. Et frenum posuit in os me. Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.
Isaiah 5:27Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
Isaiah 22:21et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.