The Bible Software
bible.softwareJobJob 12 › Job 12:7

Job 12:7

Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But ask now the beasts, and they shall teach thee; and the fowls of the air, and they shall tell thee:

In Context

6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. + 12.6 Abundant tabernacula prædonum. Ibid. Ostendit nihil esse præsentis vitæ divitias, etc., usque ad et tamen bona quæ habent, a Deo acceperunt. Nimirum interroga jumenta, etc. Ibid. Jumenta sensu pigriores. Volatilia cœli sublimia sapientes.

8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. + 12.8 Pisces. Ibid. Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi.

Read all of Job 12

Cross References

Genesis 1:25Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, + 1.25 Et fecit Deus bestias terræ, etc. BEDA in Hexæm. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: Imitatores mei estote, etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quæ intelligant cœlestia.

Job 21:29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: + 21.29 Interrogate quemlibet de via. Viator dicitur qui præsentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, sed æterna petit.

Proverbs 30:24[Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: + 30.24 Quatuor: scilicet minores videntur justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia æterna quærunt, et pro his pati desiderant.

Jeremiah 8:7Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. + 8.7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 12:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 12:6Job 12Job 12:8 →