The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:14

Job 13:14

Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? + 13.14 Quare lacero carnes meas dentibus. Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentibus meis. Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Et animam meam porto in manibus. Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro ædificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore do I take my flesh in my teeth, and put my life in mine hand?

In Context

13Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. + 13.13 Tacete paulisper ut loquar. Sensu carnis locutos indicat: quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quæ illi mens suggesserit, dicat. Ac si diceret: Non ego carnaliter, sed spiritualiter loquor, quia per sensum spiritus audio, quod per ministerium corporis profero.

15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

Read all of Job 13

Cross References

Judges 12:3Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium?

1 Samuel 28:21Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.

Isaiah 9:20Et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen; simul ipsi contra Judam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:13Job 13Job 13:15 →