Judges 12:3
Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 11:27Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.
1 Samuel 28:21Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
Job 13:14Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? + 13.14 Quare lacero carnes meas dentibus. Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentibus meis. Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Et animam meam porto in manibus. Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro ædificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio?
Romans 16:4(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), + 16.4 Ecclesiæ gentium. Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt; unde et Romani eis obedire debent.