The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:15

Job 13:15

Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Though he slay me, yet will I trust in him: but I will maintain mine own ways before him.

In Context

14Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? + 13.14 Quare lacero carnes meas dentibus. Dentes in hoc loco significant internos sensus, etc., usque ad si meis spectatoribus, id est vobis prodesse non possum. Dentibus meis. Dentes sunt interni sensus, qui singula inquirunt, etc., usque ad ne spiritualia mandere possit. Et animam meam porto in manibus. Ibid. Animam in manibus portare, est intentionem cordis in operatione ostendere, quod fit pro ædificatione proximi. Et est sensus: Cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si proximis nec mala judicando, nec bona ostendendo proficio?

16Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. + 13.16 Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Nunc veniet quidem ante tribunal judicis, etc., usque ad in conspectu Domini venire recusat.

Read all of Job 13

Cross References

Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.

Job 13:3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: + 13.3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.

Job 16:17Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. + 16.17 Et palpebræ. Palpebræ appellantur, quia ad providenda plebium itinera vigilant; sed cum occulta Dei judicia nec præpositi vigilantes intelligunt, palpebræ Ecclesiæ sanctæ caligant.

Job 19:25Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: + 19.25 Scio enim quod Redemptor, etc. Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit. Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc. Ibid. Quia resurrectionem, etc., usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat.

Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. + 23.10 Ipse vero scit viam. Id est videre non valeo videntem me. Et probavit. Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est: Et proba me quasi aurum. Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.

Job 31:31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? + 31.31 Si non dixerunt viri. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:14Job 13Job 13:16 →